- NOVEMCUBITALIS
- NOVEMCUBITALISGraece Εἰνάπηχυς, apud Lycophronem Cassandrâ.Γυναιξὶ δ᾿ ἔςται τεθμὸς ἐτχώριος ἀεὶ,Πενθεῖν τὸν εἰνάπηχυν Αἰακοῦ τρίτον.Et feminis lex semper indigenis erit,Cubitûm novenûm flere tertium Aeaci etc.Achillis epitheton; non quod tot praecise cubitorum proceritate esset, uti contendit Parrhasius Comm. ad Claudianum: sed simpliter quod procerus. Unde Philostratus Ἡρωικοῖς, ὑπερφυὴς δὲ, inquit, τὸ σῶμα ἐφαίνετο, ἀυξηθεὶς τε ῥᾷον, ἢ τὰ πρὸς ταἳς πηγαῖς δένδρα, Proceram admodum staturâ erat, faciliusque augescebat, quam ad fontes consitae arbores. Hinc Ἀχιλλείδαι, et ab Achille genus ducere dicti sunt, proverbiali loquutione, qui reliquos corporis mole anteirent, uti discimus ex Heliodoro Aethiopicor. l. 2. Συνέτυχον γὰρ τῇ προτεραίᾳ τῷ νεανίσκῳ: καί μοι ἀληθῶς ἔδοξε τοῖς Ἀχιλλείδαις ἐμπρέπειν, τοιοῦτός ἐςτι τὴν μορφὴν καὶ τοιοῦτος ἰδεῖν τὸ μέγεθος. Incidi pridie in adolescentem, qui vere Achilleidas referre videbatur, cum specie corporis, tum proceritate. Eodem sensu εννεαπήχεις Homero vocitantur Otus et Ephialtes Od. λ. v. 310.Ἐννέωροι γὰρ τοί γε καὶ εννεαπήχεις ἦσανΕὖρος, ἄταρ μῆκος γε γενέςθην εννεόργιοι.Ubi servatâ proportione longitudinis triplâ ad latitudinem, εννεαπήχεες seu novemcubitales in latitudine: εννεοργυίους in longitud. illos fuisse ait, ingenti et procerâ valde staturâ insignes indigitans, Hesych. Vide Ioh. Meursium Commentar. ad Lycophr. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.